banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
L'anima non deve temere i mali futuri
Pagina 550 Numero 505

 Nec rursus propter ignaviam cedere quis ac deserere fidem debet metu periculi. Qua gratia praeparandus est animus, exercenda mens, stabilienda ad constantiam ut nullis perturbari animus possit terroribus, nullis frangi molestiis, nullis suppliciis cedere. Quae difficile quidem sustinentur sed quia omnia supplicia graviorum suppliciorum vincuntur formidine, ideo si consilio firmes animum tuum nec ratione descendendum putes et proponas divini iudicii metum, perpetui supplicii tormenta, potes animi subire tolerantiam. Hoc igitur diligentiae est ut quis ita se comparet, illud ingenii si quis potest vigore mentis praevidere quae futura sunt et tamquam ante oculos locare quid possit accidere et quid agere debeat, si ita acciderit, definire; interdum duo et tria simul voluere animo quae coniciat aut singula aut coniuncta accidere posse et aut singulis aut coniunctis disponere actus quos intellegat profuturos.
Ambrogio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/33571
[degiovfe] - [2018-06-30 11:28:51]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!