La pesca miracolosa

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
La pesca miracolosa

 Mane autem iam facto, stetit Iesus in litore; non tamen sciebant discipuli quia Iesus est. Dicit ergo eis Iesus: "Pueri, numquid pulmentarium habetis?". Responderunt ei: "Non". Ille autem dixit eis: "Mittite in dexteram navigii rete et invenietis". Miserunt ergo et iam non valebant illud trahere a multitudine piscium. Dicit ergo discipulus ille, quem diligebat Iesus, Petro: "Dominus est!". Simon ergo Petrus, cum audisset quia Dominus est, tunicam succinxit se, erat enim nudus, et misit se in mare; alii autem discipuli navigio venerunt, non enim longe erant a terra, sed quasi cubitis ducentis, trahentes rete piscium. Ut ergo descenderunt in terram, vident prunas positas et piscem superpositum et panem. Dicit eis Iesus: "Afferte de piscibus, quos prendidistis nunc". Ascendit ergo Simon Petrus et traxit rete in terram, plenum magnis piscibus centum quinquaginta tribus; et cum tanti essent, non est scissum rete. Dicit eis Iesus: "Venite, prandete". Nemo autem audebat discipulorum interrogare eum: "Tu quis es?", scientes quia Dominus est.
da Gerolamo


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/33569

[emi53rm] - [2018-12-22 09:37:55]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile