✔ Religionum animos nodis exsolvere pergo, ut ait Lucretius, qui quidem hoc efficere non poterat, quia nihil veri afferebat. Nostrum est hoc officium, qui et verum Deum asserimus, et falsos refutamus. Illi ergo, qui poetas finxisse de diis fabulas opinantur, et deas feminas et esse credunt et colunt, revolvuntur imprudentes ad id quod negaverant, coire illos, ac parere. Nec enim fieri potest, quin duo sexus generandi causa sint instituti. Recepta vero sexuum diversitate, non intelligunt consequens esse, ut concipiant: quod in Deum cadere non potest. Sed sit ut isti putant; nam et Iovis esse filios dicunt, et caeterorum deorum. Nascuntur ergo et quotidie quidem dii novi, nec enim vincuntur ab hominibus fecunditate. Igitur deorum innumerabilium plena sunt omnia, nullo scilicet moriente. Nam cum hominum vis incredibilis, numerus sit inaestimabilis, quos tamen, sicuti nascuntur, mori necesse est; quid deorum esse tandem putemus, qui tot saeculis nati sunt, immortalesque manserunt?
Lattanzio
Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.
La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/33561[degiovfe] - [2019-06-21 10:31:31]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!