L’imperatore non è un dio

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
L’imperatore non è un dio

 Augustus, imperii formator, ne dominum quidem dici se volebat. Et hoc enim dei est cognomen. Dicam plane imperatorem dominum, sed more communi, sed quando non cogor, ut dominum dei vice dicam. Ceterum liber sum illi ; dominus enim meus unus est, deus omnipotens, aeternus, idem qui et ipsius. Qui pater patriae est, quomodo dominus est? Sed et gratius est nomen pietatis quam potestatis; etiam familiae magis patres quam domini vocantur. Tanto abest, ut imperator deus debeat dici, quod non potest credi – non modo turpissima, sed et perniciosa adulatione. Tamquam si habens imperatorem alterum appelles, nonne maximam et inexorabilem offensam contrahes eius, quem habuisti, etiam ipsi timendam, quem appellasti? Esto religiosus in deum, qui vis illum propitium imperatori! Desine alium deum credere atque ita et hunc deum dicere, cui deo opus est! Si non de mendacio erubescit adulatio eiusmodi hominem deum appellans, timeat saltim de infausto. Maledictum est ante apotheosin deum Caesarem nuncupari.
da Tertulliano


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/33551

[emi53rm] - [2018-12-10 12:50:07]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile