La lettera smarrita

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
La lettera smarrita

 CICERO ATTICO SAL.
Epistulam cum a te avide exspectarem ad vesperum, ut soleo, ecce tibi nuntius pueros venisse Roma. Voco, quaero ecquid litterarum. Negant. "Quid ais?" inquam, "nihilne a Pomponio?". Perterriti voce et vultu confessi sunt se accepisse sed excidisse in via. Quid quaeris? Permoleste tuli. Nulla enim abs te per hos dies epistula inanis aliqua re utili et suavi venerat. Nunc, si quid in ea epistula quam a.d. XVI Kal. Mai. dedisti fuit historia dignum, scribe quam primum ne ignoremus; sin nihil praeter iocationem, redde id ipsum. Et scito Curionem adulescentem venisse ad me salutatum. Valde eius sermo de Publio cum tuis litteris congruebat. Ipse vero mirandum in modum "reges odisse superbos". Peraeque narrabat incensam esse iuventutem neque ferre haec posse. Bene habemus nos, si in his spes est; opinor, aliud agamus. Ego me do historiae. Quamquam, licet me Saufeium putes esse, nihil me est inertius.
da Cicerone


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/33497

[degiovfe] - [2014-10-15 18:07:35]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile