banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Elogio della povertà
Pagina 420 Numero 322

 Idem mihi etiam paupertatem obprobravit, acceptum philosopho crimen et ultro profitendum. Enim paupertas olim philosophiae vernacula est, frugi, sobria, parvo potens, aemula laudis, adversum divitias possessa, habitu secura, cultu simplex, consilio benesuada, neminem umquam superbia inflavit, neminem inpotentia depravavit, neminem tyrannide efferavit, delicias ventris et inguinum neque vult ullas neque potest. Quippe haec et alia flagitia divitiarum alumni solent; maxima quaeque scelera si ex omni memoria hominum percenseas, nullum in illis pauperem reperies, ut contra haut temere inter inlustris viros divites comparent, sed quemcunque in aliqua laude miramur, eum paupertas ab incunabulis nutricata est. Paupertas, inquam, prisca aput saecula omnium civitatium conditrix, omnium artium repertrix, omnium peccatorum inops, omnis gloriae munifica, cunctis laudibus apud omnis nationes perfuncta. Eadem est enim paupertas apud Graecos in Aristide iusta, in Phocione benigna, in Epaminonda strenua, in Socrate sapiens, in Homero diserta.
Apuleio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/33389
[degiovfe] - [2018-07-01 13:52:57]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!