banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Elogio della moglie di Traiano
Pagina 419 Numero 319

 Multis inlustribus dedecori fuit aut inconsultius uxor adsumpta aut retenta patientius: ita foris claros domestica destruebat infamia, et ne maximi cives haberentur, hoc efficiebatur, quod mariti minores erant. Tibi uxor in decus et gloriam cedit. Quid enim illa sanctius, quid antiquius? Nonne si pontifici maximo eligenda sit coniunx, aut hanc aut similem (ubi est autem similis?) elegerit? Quam illa nihil sibi ex fortuna tua nisi gaudium vindicat! Quam constanter non potentiam tuam, sed ipsum te reveretur! Idem estis invicem quod fuistis; probatis ex aequo, nihilque vobis felicitas addidit, nisi quod scire coepistis, quam bene uterque vestrum felicitatem ferat. Eadem quam modica cultu, quam parca comitatu, quam civilis incessu! Mariti hoc opus, qui ita imbuit ita instituit; nam uxori sufficit obsequi gloria.
Plinio il Giovane


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/33386
[degiovfe] - [2018-07-01 13:31:17]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!