La concordia tra Traiano e il senato


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
La concordia tra Traiano e il senato

 Omnium quidem beneficiorum quae merentibus tribuuntur non ad ipsos gaudium maius quam ad similes redundat; praecipue tamen ex horum consulatu non ad partem aliquam senatus sed ad totum senatum tanta laetitia pervenit, ut eundem honorem omnes sibi et dedisse et accepisse videantur. Nempe enim hi sunt quos senatus, cum publicis sumptibus minuendis optimum quemque praeficeret, elegit, et quidem primos. Hoc est igitur hoc est, quod penitus illos animo Caesaris insinuavit. An parum saepe experti sumus hanc esse rerum condicionem, ut senatus favor apud principem aut prosit aut noceat? Nonne paulo ante nihil magis exitiale erat quam illa principis cogitatio: “Hunc senatus probat, hic senatui carus est”? Oderat quos nos amaremus, sed et nos quos ille. Nunc inter principem senatumque dignissimi cuiusque caritate certatur. Demonstramus invicem, credimus invicem, quodque maximum amoris mutui signum est, eosdem amamus. Proinde, patres conscripti, favete aperte, diligite constanter.
da Plinio il Giovane


Oggi hai visualizzato 10 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 5 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/33385

[darkshines] - [2017-03-21 19:44:00]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile