banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Traiano e l'esercito
Pagina 418 Numero 317

 Aliud ex alio mihi occurrit. Quam speciosum est enim quod disciplinam castrorum lapsam exstinctam refovisti, depulso prioris saeculi malo inertia et contumacia et dedignatione parendi! Tutum est reverentiam, tutum caritatem mereri, nec ducum quisquam aut non amari a militibus aut amari timet; exinde offensae pariter gratiaeque securi, instant operibus, adsunt exercitationibus, arma moenia viros aptant. Quippe non is princeps qui sibi imminere sibi intendi putet, quod in hostes paretur; quae persuasio fuit illorum qui hostilia cum facerent timebant. Iidem ergo torpere militaria studia nec animos modo sed corpora ipsa languescere, gladios etiam incuria hebetari retundique gaudebant. Duces porro nostri non tam regum exterorum quam suorum principum insidias, nec tam hostium quam commilitonum manus ferrumque metuebant.
Plinio il Giovane


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/33384
[degiovfe] - [2018-07-01 13:26:32]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!