banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
L'optimus princeps
Pagina 417 Numero 316

 Saepe ego mecum, patres conscripti, tacitus agitavi, qualem quantumque esse oporteret, cuius dicione nutuque maria terrae, pax bella regerentur; cum interea fingenti formantique mihi principem, quem aequata dis immortalibus potestas deceret, numquam voto saltem concipere succurrit similem huic quem videmus. Enituit aliquis in bello, sed obsolevit in pace; alium toga sed non et arma honestarunt; reverentiam ille terrore, alius amorem humilitate captavit; ille quaesitam domi gloriam in publico, hic in publico partam domi perdidit; postremo adhuc nemo exstitit, cuius virtutes nullo vitiorum confinio laederentur. At principi nostro quanta concordia quantusque concentus omnium laudum omnisque gloriae contigit! Ut nihil severitati eius hilaritate, nihil gravitati simplicitate, nihil maiestati humanitate detrahitur! Iam firmitas iam proceritas corporis, iam honor capitis et dignitas oris, ad hoc aetatis indeflexa maturitas, nec sine quodam munere deum festinatis senectutis insignibus ad augendam maiestatem ornata caesaries, nonne longe lateque principem ostentant?
Plinio il Giovane


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/33383
[degiovfe] - [2018-07-01 13:23:00]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!