La carriera politica di Settimio Severo

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
La carriera politica di Settimio Severo

 A Gallis ob severitam et honorificentiam et abstinentiam tantum quantum nemo dilectus est. Dein Pannonias proconsulari imperio rexit. Post hoc Siciliam proconsularem sorte meruit. Suscepitque Romae alterum filium. In Sicilia quasi de imperio vel vates vel Chaldaeos consuluisset, reus factus est. A praefect. praet., quibus audiendus datus fuerat, iam Commodo in odium veniente absolutus est calumniatore in crucem acto. Consulatum cum Apuleio Rufino primum egit, Commodo se inter plurimos designante. Post consulatum anno ferme fuit otiosus; dein Laeto suffragante exercitui Germanico praeponitur. Proficiscens ad Germanicos exercitus hortos spatiosos comparavit, cum antea aedes brevissimas Romae habuisset et unum fundum in Veientanum. In his hortis cum humi iacens epularetur cum filiis parca cena pomaque adposita maior filius, qui tunc quinquennis erat, consuloribus puerulis manu largiore divideret paterque illum reprehendens dixisset: "Parcius divide, non enim regias opes possides", quinquennis puer respondit: "Sed possidebo" inquit. In Germaniam profectus ita se in ea legatione egit, ut famam, nobilitatam iam ante, cumularet.
da Historia Augusta


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/33353

[silvana] - [2016-05-12 18:37:01]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile