banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Una macchina da guerra
Pagina 369 Numero 258

 Ferrum inter axiculos duos firmum conpaginatur et vastum in modum regulae maioris extentum, cuius ex volumine tereti, quod in medio pars polita conponit, quadratus eminet stilus extentius, recto canalis angusti meatu cavatus, et hac multiplici chorda nervorum tortilium inligatus: eique cochleae duae ligneae coniunguntur aptissime, quarum prope unam adsistit artifex contemplabilis et subtiliter adponit in temonis cavamine sagittam ligneam spiculo maiore conglutinatam, hocque facto hinc inde validi iuvenes versant agiliter rotabilem flexum. Cum ad extremitatem nervorum acumen venerit summum, percita interno pulsu a ballista ex oculis avolat, interdum nimio ardore scintillans, et evenit saepius, ut antequam telum cernatur, dolor letale vulnus agnoscat.
Ammiano Marcellino


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/33324
[degiovfe] - [2018-06-30 14:38:13]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!