banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Tre eroi della storia romana
Pagina 364 Numero 247

 Tum illa tria Romani nominis prodigia atque miracula, Horatius, Mucius, Cloelia, qui nisi in annalibus forent, hodie fabulae viderentur. Quippe Horatius Cocles postquam hostes undique instantes solus submovere non poterat, ponte rescisso transnatat Tiberim nec arma dimittit. Mucius Scaevola regem per insidias in castris ipsius adgreditur, sed ubi frustrato circa purpuratum eius ictu tenetur, ardentibus focis inicit manum terroremque geminat dolo. "En, ut scias" inquit "quem virum effugeris; idem trecenti iuravimus"; cum interim inmane dictu hic interritus, ille trepidaret, tamquam manus regis arderet. Sic quidem viri; sed ne qui sexus a laude cessaret, ecce et virginum virtus. Una ex obsidibus regi datis elapsa custodiam, Cloelia, per patrium flumen equitabat. Et rex quidem tot tantisque virtutum territus monstris valere liberosque esse iussit.
Floro


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/33313
[degiovfe] - [2018-06-30 13:20:23]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!