L’oratore deve frenare l’ira


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
L’oratore deve frenare l’ira

 Bonus altercator vitio iracundiae careat; nullus enim rationi magis obstat adfectus et fert extra causam plerumque et deformia convicia facere ac mereri cogit et in ipsos nonnumquam iudices incitat. Melior moderatio ac nonnumquam etiam patientia; neque enim refutanda tantum, quae ex contrario dicuntur, sed contemnenda, elevando, ridenda sunt, nec usquam plus loci recipit urbanitas. Hoc, dum ordo est et pudor: contra turbantis audendum et impudentiae fortiter resistendum. Sunt enim quidam praeduri in hoc oris, ut obstrepant ingenti clamore et medios sermones intercipiant et omnia tumultu confundant, quos ut non imitari, sic acriter propulsare oportebit, et ipsorum improbitatem retundendo, et iudices vel praesidentis magistratus appellando frequentius, ut loquendi vices serventur. Non est res animi iacentis et mollis supra modum frontis, fallitque plerumque quod probitas vocatur, quae est inbecillitas. Valet autem in altercatione plurimum acumen, quod sine dubio ex arte non venit (natura enim non docetur), arte tamen adiuvatur. In qua praecipuum est semper id in oculis habere, de quo quaeritur et quod volumus efficere: quod propositum tenentes nec in rixam ibimus nec causae debita tempora conviciando conteremus, gaudebimusque si hoc adversarius facit.
da Quintiliano


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/33141

[silvana] - [2014-09-19 12:59:31]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile