La felicità consiste nel non aver bisogno della felicità

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
La felicità consiste nel non aver bisogno della felicità

 "Quare tamen bonis viris patitur aliquid mali deus fieri?". Ille vero non patitur. Omnia mala ab illis removit, scelera et flagitia et cogitationes inprobas et avida consilia et libidinem caecam et alieno imminentem avaritiam. Puta itaque deum dicere: "Quid habetis, quod de me queri possitis, vos, quibus recta placuerunt? Aliis bona falsa circumdedi et animos inanes velut longo fallacique somnio lusi: auro illos et argento et ebore adornavi, intus boni nihil est. Isti, quos pro felicibus aspicis, miseri sunt, sordidi, turpes; non est ista solida et sincera felicitas. Vobis dedi bona certa, mansura; permisi vobis metuenda contemnere, cupiditates fastidire; non fulgetis extrinsecus, bona vestra introrsus obversa sunt. Sic mundus exteriora contempsit spectaculo sui laetus. Intus omne posui bonum; non egere felicitate felicitas vestra est. ‘At multa incidunt tristia horrenda, dura toleratu'. Quia non poteram vos istis subducere, animos vestros adversus omnia armavi: ferte fortiter. Contemnite paupertatem: nemo tam pauper vivit quam natus est. Contemnite dolorem: aut solvetur aut solvet. Contemnite mortem: quae vos aut finit aut transfert. Contemnite fortunam: nullum illi telum quo feriret animum dedi".
da Seneca


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/33121

[silvana] - [2014-09-06 17:11:30]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile