La vittoria nella battaglia del Metauro


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
La vittoria nella battaglia del Metauro

 Ipsos adpropinquare legatos allatum est. Tunc enimvero omnis aetas currere obvii, primus quisque oculis auribusque haurire tantum gaudium cupientes. Ad Mulvium usque pontem continens agmen pervenit. Legati circumfusi omnis generis hominum frequentia in forum pervenerunt, cum alii ipsos, alii comites eorum quae acta essent percontarentur; et ut quisque audierat exercitum hostium imperatoremque occisum, legiones Romanas incolumes, salvos consules esse, extemplo aliis porro impertiebant gaudium suum. Cum aegre in curiam perventum esset, multo aegrius summota turba ne patribus misceretur, litterae in senatu recitatae sunt. Inde traducti in contionem legati. L. Veturius litteris recitatis, ipse planius omnia quae acta erant exposuit cum ingenti adsensu, postremo etiam clamore universae contionis cum vix gaudium animis caperent. Discursum inde ab aliis circa templa deum ut grates agerent, ab aliis domos ut coniugibus liberisque tam laetum nuntium impertirent. Senatus quod M. Livius et C. Claudius consules incolumi exercitu ducem hostium legionesque occidissent supplicationem in triduum decrevit. Eam supplicationem C. Hostilius praetor pro contione edixit, celebrataque a viris feminisque est. Omnia templa per totum triduum aequalem turbam habuere, cum matronae amplissima veste cum liberis perinde ac si debellatum foret omni solutae metu deis immortalibus grates agerent.
da Livio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/33090

[silvana] - [2014-08-17 14:02:41]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile