Il valore del culto degli dei


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Il valore del culto degli dei

 Melius Graii atque nostri, qui ut augerent pietatem in deos, easdem illos urbes quas nos incolere voluerunt. Adfert enim haec opinio religionem utilem civitatibus, si quidem et illud bene dictum est a Pythagora doctissimo viro, "tum maxume et pietatem et religionem versari in animis, cum rebus divinis operam daremus " et, quod Thales qui sapientissimus in septem fuit, "homines existimare oportere omnia quae cernerent deorum esse plena"; fieri enim omnis castiores, veluti cum in fanis essent, et maxime religiosos. Est enim quadam opinione species deorum in oculis, non solum in mentibus. Eandemque rationem luci habent in agris, neque ea quae a maioribus prodita est cum dominis tum famulis, posita in fundi villaeque conspectu, religio Larum repudianda est. Iam "ritus familiae patrumque servare ", id est, quoniam antiquitas proxime accedit ad deos, a dis quasi traditam religionem tueri. Quod autem ex hominum genere consecratos, sicut Herculem et ceteros, coli lex iubet, indicat omnium quidem animos immortales esse, sed fortium bonorumque divinos. Bene vero quod Mens, Pietas, Virtus, Fides consecrantur, quarum omnium Romae dedicata publice templa sunt, ut illas qui habeant (habent autem omnes boni) deos ipsos in animis suis conlocatos putent.
da Cicerone


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/33085

[silvana] - [2014-08-24 17:26:11]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile