Gli dei salvano dal pericolo i giusti e puniscono gli empi

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Gli dei salvano dal pericolo i giusti e puniscono gli empi

 Aeque dis inmortalibus acceptus Simonides, cuius salus ab inminenti officio defensa ruinae quoque subtracta est: cenanti enim apud Scopam Crannone, quod est in Thessalia oppidum, nuntiatum est duos iuvenes ad ianuam venisse magnopere rogantes ut ad eos continuo prodiret. Ad quos egressus neminem repperit ibi. Ceterum eo momento temporis triclinium, in quo Scopas epulabatur, conlapsum et ipsum et omnes convivas oppressit. Quid hac felicitate locupletius, quam nec mare nec terra saeviens extinguere valuit! Non invitus huic subnecto Daphniten, ne quis ignoret quantum interfuerit cecinisse deorum laudes et numen obtrectasse. Hic, cum eius studii esset, cuius professores sophistae vocantur, ineptae et mordacis opinationis, Apollinem Delphis inridendi causa consuluit an equum invenire posset, cum omnino nullum habuisset. Cuius ex oraculo reddita vox est, inventurum equum, sed ut eo proturbatus periret. Inde cum iocabundus quasi delusa sacrarum sortium fide reverteretur, incidit in regem Attalum saepenumero a se contumeliosis dictis absentem lacessitum, eiusque iussu saxo, cui nomen erat Equi, praecipitatus ad deos usque cavillandos dementis animi iusta supplicia pependit.
da Valerio Massimo


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/33077

[silvana] - [2014-08-15 13:44:24]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile