Gli ultimi giorni di Adriano

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Gli ultimi giorni di Adriano

 Et mortuo Aelio Vero Caesare Hadrianus, ingruente tristissima valetudine, adoptavit Arrium Antoninum, qui postea Pius dictus est, et ea quidem lege, ut ille sibi duos adoptaret, Annium Verum et Marcum Antoninum. Hi sunt qui postea duo pariter Augusti primi rem publicam gubernaverunt. Et Antoninus quidem Pius idcirco appellatus dicitur, quod socerum fessum aetate manu sublevaret. Quamvis alii cognomentum hoc ei dicant inditum, quod multos senatores Hadriano iam saevienti abripuisset, alii, quod ipsi Hadriano magnos honores post mortem detulisset. Antonini adoptionem plurimi tunc factam esse doluerunt, speciatim Catilius Severus, praefectus urbi, qui sibi praeparabat imperium. Qua re prodita successore accepto, dignitate privatus est. Hadrianus autem, ultimo vitae taedio iam adfectus, gladio se transfigi a servo iussit. Quod cum esset proditum et in Antonini usque notitiam venisset, ingressis ad se praefectis et filio rogantibusque, ut aequo animo necessitatem morbi ferret, iratus illis auctorem proditionis iussit occidi, qui tamen ab Antonino servatus est. Statimque testamentum scripsit nec tamen actus rei publicae praetermisit, dicente Antonino parricidam se futurum, si Hadrianum adoptatus ipse pateretur occidi. Et post testamentum quidem iterum se est conatus occidere; subtracto pugione, saevior factus est. Petit et venenum a medico, qui se ipse, ne daret, occidit.
da Historia Augusta


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/33071

[mastra] - [2014-09-12 19:57:57]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile