banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Un romano e un campano
Pagina 114 Numero 1

 Quintius Crispinus Badium Campanum benignissime domi suae hospitio exceperat et adversa valetudine correptum adtentissima cura recreaverat. A quo post illam nefariam Campanorum defectionem in acie ad pugnam provocatus, cum et viribus corporis et animi virtute aliquanto esset superior, monere ingratum quam vincere maluit; itaque ei dixit Quintius: «Quid agis, demens? Unus videlicet tibi Romanorum Quintius placet, in quo sceleste exerces arma, cuius penatibus salutem tuam debes? Foedus amicitiae diique hospitales, sancta nostro sanguini, vestris pectoribus vilia pignora, hostili certamine congredi tecum vetant. Quin etiam, si in concursu exercituum fortuito umbonis mei impulsu prostratum te agnovissem, adplicatum iam cervicibus tuis mucronem revocassem. Tuum ergo crimen sit hospitem occidere voluisse. Proinde aliam qua occidas dexteram quaere, quoniam mea te servare didicit».
Valerio Massimo


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/32996
[silvana] - [2014-10-28 18:28:44]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!