Il buon samaritano

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Il buon samaritano

 Cuidam roganti: «Quis est meus proximus?» Iesus ita respondit: «Homo quidam descendebat ab Ierusalem in Iericho et incĭdit in latrones, qui etiam despoliavērunt eum et, plagis impositis, abiērunt, semivivo relicto. Accidit autem ut sacerdos quidam descenderet eadem via et, viso illo, praeterivit; similiter et Levita, cum vidēret eum, pertransiit. Samaritanus autem quidam iter faciens eum vidit et misericordiā motus est. Cum appropinquavisset, alligavit vulnera eius infundens oleum et vinum; et imponens illum in iumentum suum duxit in stabulum et curam eius egit. Et altera die protulit duos denarios et dedit stabulario et ait: «Curam illius habe, et, quodcumque supererogavĕris, ego, cum rediĕro, reddam tibi». Quis horum trium videtur (sembra) tibi proximus fuisse illi, qui incidit in latrones?». Ille dixit: «Qui fecit misericordiam in illum». Et ait illi Iesus: «Vade et tu fac similiter».
da Luca


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/32970

[emi53rm] - [2017-12-23 18:39:59]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile