Tragico destino degli uccisori di Cesare


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Tragico destino degli uccisori di Cesare

 Caesar Octavianus et Antonius traiecērunt exercitus in Macedoniam et apud urbem Philippos cum Bruto Cassioque acie concurrērunt. Cornu, cui Brutus praeĕrat, impulsis hostibus, castra Caesaris cepit; id autem, in quo Cassius fuĕrat, fugatum in altiora se recepĕrat loca. Tum Cassius ex sua fortuna eventum collegae aestimans, cum dimisisset evocatum iussissetque nuntiare sibi quae esset multitudo ac vis hominum, quae ad se tenderet, tardius eo reveniente, cum in vicino esset agmen hominum ad eum tendentium, neque pulvere facies aut signa denotari possent, existimans hostes esse, lacerna caput circumdedit, extentamque cervicem interrĭtus liberto praebuit. Decidĕrat Cassii caput, cum veteranus revertit nuntians Brutum esse victorem. Qui, cum imperatorem prostratum videret: «Sequar, inquit, eum, quem mea occidit tarditas», et ita in gladium incubuit. Post paucos dies Brutus conflixit cum hostibus et victus acie cum in tumulum nocte ex fuga se recepisset, impetravit a Stratone Aegeate, familiari suo, ut manum morituro commodaret sibi; reiectoque laevo super caput brachio, cum mucronem gladii eius dextera tenens sinistrae admovisset pectori ad eum ipsum locum, qua cor emicat, impellens uno ictu transfixus expiravit protĭnus.
da Velleio Patercolo


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/32918

[silvana] - [2014-08-08 14:51:23]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile