banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
La morte di Spartaco
Pagina 314 Numero 467

 Spartacus, consulares quoque exercitus adgressus in Appennino Lentuli exercitum percecidit, apud Mutinam Gai Crassi castra delevit. Quibus elatus victoriis de invadenda urbe Romana — quod satis est turpitudini nostrae — deliberavit. Tandem enim totis imperii viribus contra myrmillonem consurgitur, pudoremque Romanum Licinius Crassus adseruit; a quo pulsi fugatique — pudet dicere — hostes in extrema Italiae refugerunt. Ibi circa Bruttium angulum clusi, cum fugam in Siciliam pararent neque navigia suppeterent, ratesque ex trabibus et dolia conexa virgulis in rapidissimo freto frustra experirentur, tamen eruptione facta dignam viris obierunt mortem et, quod sub gladiatore duce oportuit, sine missione pugnatum est. Spartacus ipse in primo agmine fortissime dimicans quasi imperator occisus est.
Floro


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/32908
[mastra] - [2016-03-10 02:39:06]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!