banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Il pomo della Discordia
Pagina 303 Numero 454

 Iovis (= Iuppiter), cum Thetis Peleo nuberet, ad epulum dicitur omnis (= omnes) deos convocavisse excepta Eride, id est Discordia, quae cum postea supervenisset nec admitteretur ad epulum, ab ianua misit in medium malum, dicens: «Id formosissima omnium dearum attollat!». Iuno, Venus, Minerva formam sibi vindicare coeperunt, inter quas magna discordia orta, Iovis imperat Mercurio ut deducat eas in Ida monte ad Alexandrum Paridem eumque iubeat iudicare. Cui Iuno, si secundum se iudicavisset, pollicita est in omnibus terris eum regnaturum, divitem praeter ceteros praestaturum esse; Minerva, si inde victrix discederet, eum fortissimum inter mortales futurum et omni artificio scium (pollicita est); Venus autem Helenam Tyndarei filiam formosissimam omnium mulierum se in coniugium dare promisit. Paris donum posterius prioribus anteposuit Veneremque pulcherrimam esse iudicavit; ob id Iuno et Minerva Troianis fuerunt infestae. Alexander Veneris impulsu Helenam in coniugio habuit.
Igino


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/32895
[silly] - [2014-08-25 22:00:28]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!