Guarigione di Alessandro

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Guarigione di Alessandro

 Philippus medicus, epistula perlecta, plus indignationis quam pavoris ostendit et: «Rex – inquit – crimen parricidii (= alto tradimento), quod mihi obiectum est, tua salus diluet: servatus a me vitam mihi dedĕris. Oro quaesoque: omisso metu, patĕre medicamentum concĭpi venis; laxa paulisper animum, quem intempestiva sollicitudine amici sane fideles, sed moleste seduli turbant ». Non securum modo haec vox, sed etiam laetum regem ac plenum bonae spei fecit. Itaque: «Si di – inquit –, Philippe, tibi permisissent quo maxime modo velles animum experiri meum, alio profecto voluisses, sed certiore, quam expertus es, ne optasses quidem. Hac epistula accepta, tamen quod diluĕras bibi; et nunc crede me non minus pro tua fide, quam pro mea salute esse sollicitum». Haec elocutus, dextram Philippo offert. Ut vero medicamentum se diffudit in venas et sensim toto corpore salubritas percĭpi potuit, primum animus vigorem suum, deinde corpus quoque exspectatione maturius recuperavit: quippe post tertium diem quam in hoc statu fuĕrat, in conspectum militum venit. Nec avidius ipsum regem quam Philippum intuebatur exercitus: pro se quisque dextram eius amplexi grates habebant, velut praesenti deo.
da Curzio Rufo


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/32890

[degiovfe] - [2016-07-14 13:18:37]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile