banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
"Io sono la causa delle tue sofferenze"
Pagina 298 Numero 445

 Et litteris multorum et sermone omnium perfertur ad me, incredibilem tuam virtutem et fortitudinem esse teque nec animi, neque corporis laboribus defatigari. Me miserum! te ista virtute, fide, probitate, humanitate in tantas aerumnas propter me incidisse! Quae si, tu ut scribis, fato facta putarem, ferrem paullo facilius; sed omnia sunt mea culpa commissa, qui ab iis me amari putabam, qui invidebant, eos non sequebar, qui petebant. Quod si nostris consiliis usi essemus, neque apud nos tantum valuisset sermo aut stultorum amicorum aut improborum, beatissimi viveremus. Nunc intellego quanto fuerit facilius manere domi quam redire. Sed tamen, si omnes tribunos plebis habemus (= dalla nostra parte), si Lentulum tam studiosum, quam videtur, si vero etiam Pompeium et Caesarem, non est desperandum. Quem ego diem si videro et si in vestrum complexum venero ac si et vos et me ipsum recuperaro, satis magnum mihi fructum videbor percepisse et vestrae pietatis et meae.
Cicerone


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/32886
[silly] - [2014-08-25 22:16:31]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!