banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Attentato al re
Pagina 279 Numero 419

 Satis constabat Eumenem, ut sacrificaret Apollini, Delphos escensurum. Praegressi insidiatores nihil aliud ad peragendum inceptum quam loci opportunitatem, omnia circumeuntes, quaerebant. Escendentibus ad templum a Cirrha, priusquam perveniretur ad frequentia aedificiis loca, maceria erat ab laeva ad (= presso) semitam, qua singuli transirent; dextra pars labe terrae in aliquantum altitudinis derupta erat. Post maceriam se abdiderunt, gradibus adstructis, ut ex ea velut e muro tela in (Eumenem) praetereuntem conicerent. Primo a mari circumfusa turba amicorum ac satellitum procedebat, deinde extenuabant paulatim angustiae agmen. Ubi ad eum locum ventum est, qua singulis eundum erat, primus semitam ingressus Pantaleon, Aetoliae princeps, cum quo institutus regi sermo erat. Tum insidiatores exorti saxa duo ingentia devolvunt, quorum altero caput ictum est regi, altero umerus; sopitusque ex semita procidit in declive, multis super prolapsum iam saxis congestis. Et ceteri quidem, etiam amicorum et satellitum turba, postquam cadentem videre, diffugiunt; Pantaleon contra impavidus mansit ad protegendum regem. Latrones, cum decurrere ad conficiendum saucium possent, velut perfecta re, in iugum Parnasi refugerunt eo cursu, ut occiderint comitem, cum, non facile sequendo per invia atque ardua, moraretur fugam eorum, ne ex comprehenso (= se fosse stato catturato) indicium emanaret. Ad corpus regis primo amici, deinde satellites ac servi concurrerunt; tollentes sopitum vulnere ac nihil sentientem, vivere tamen ex calore et spiritu remanente in praecordiis senserunt.
Livio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/32860
[degiovfe] - [2016-07-17 12:53:41]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!