banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Vicende della seconda guerra punica
Pagina 275 Numero 413

 Hannibal ad tertium lapidem ab urbe Roma super Anienem castra posuit. Ipse cum duobus milibus equitum usque ad ipsam Capenam portam, ut situm urbis exploraret, obequitavit. Et cum per triduum in aciem utrimque exercitus omnis descendisset, certamen tempestas diremit; nam cum in castra redisset, statim serenitas erat. Capua capta est a Q. Fulvio et Ap. Claudio consulibus. Principes Campanorum veneno sibi mortem consciverunt. Cum senatus (= senatores) Campanorum deligatus esset ad palos, ut securi feriretur, litteras a senatu missas Q. Fulvius consul, quibus iubebatur parcere, antequam legeret, in sinu posuit et ex lege agi iussit et supplicium peregit. Cum comitiis apud populum quaereretur, cui mandaretur Hispaniarum imperium, nullo id volente suscipere, P. Scipio, Publii filius eius, qui in Hispania ceciderat, professus est se iturum et suffragio populi consensuque omnium missus Novam Carthaginem expugnavit, cum haberet annos XXIV, videreturque divina stirpe creatus, quia et ipse, postquam togam acceperat, cotidie in Capitolio erat, et in cubiculo matris eius anguis saepe videbatur.
Livio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/32854
[degiovfe] - [2016-07-17 13:38:58]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!