banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
I Liguri occupano Modena
Pagina 273 Numero 409

 Sub Histrici finem belli apud Ligures concilia de bello haberi coepta. C. Claudius consul ex Histria legiones in Ligures transduxit. Ad Scultennam flumen in campos progressi castra habebant hostes; ibi cum iis acie dimicatum. Quindecim milia caesa, plus septingenti aut in proelio aut in castris – nam ea quoque expugnata sunt – capti, et signa militaria unum et quinquaginta capta. Ligures, reliquiae caedis, in montes refugerunt. Claudius duarum gentium uno anno victor, duabus, quod raro alius, in consulatu pacatis provinciis Romam revertit; cui, cum in senatu de rebus in Histria Liguribusque prospere gestis disseruisset, postulanti triumphus decretus est. Cum triumphus de Liguribus agebatur, Ligures, postquam senserunt non consularem tantum exercitum Romam abductum, sed legionem ab Ti. Claudio proconsule Pisis dimissam, soluti metu, clam exercitu indicto, per transversos limites superatis montibus in campos degressi, agrum Mutinensem populati, repentino impetu coloniam ipsam ceperunt. Id ubi Romam allatum est, senatus C. Claudium consulem comitia primo quoque tempore habere iussit creatisque in annum magistratibus in provinciam redire et coloniam ex hostibus eripere.
Livio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/32850
[degiovfe] - [2016-07-18 16:16:07]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!