Sallustio si dedica alla storia

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Sallustio si dedica alla storia

 Multi mortales, dediti ventri atque somno, indocti incultique, vitam sicuti peregrinantes transiēre. Eorum ego vitam mortemque iuxta aestĭmo, quoniam de utraque siletur. Verum enimvero is demum mihi vivĕre atque frui anima videtur, qui aliquo negotio intentus praeclari facinŏris aut artis bonae famam quaerit. Sed in magna copia rerum aliud alii natura iter ostendit. Pulchrum est bene facĕre rei publicae, etiam dicĕre haud absurdum est; vel pace vel bello clarum fiĕri licet; et qui fecēre, et qui facta aliorum scripsēre, multi laudantur. Ac mihi quidem, tametsi haudquaquam par gloria sequĭtur scriptorem et auctorem rerum, tamen inprimis arduum videtur res gestas scribĕre: primum, quod facta dictis exaequanda sunt; dehinc, quia plerīque, quae delicta reprehendĕris (= reprehendisti), malivolentiā et invidiā dicta putant; ubi de magna virtute atque gloria bonorum memŏres (memoras), quae sibi quisque facilia factu putat, aequo animo accĭpit, quae supra ea sunt, veluti ficta ducit. Igitur, ubi animus ex multis miseriis atque periculis requievit et mihi reliquam aetatem a re publica procul habendam decrevi, non fuit consilium socordiā atque desidiā bonum otium conterĕre, neque vero agrum colendo aut venando intentum aetatem agĕre; sed a quo incepto studioque me ambitio mala detinuĕrat eodem regressus, statui res gestas populi Romani carptim, ut quaeque memoriā digna videbantur, perscribĕre.
da Sallustio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/32818

[emi53rm] - [2020-03-23 08:02:50]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile