✔ Adducunt ad Iesum scribae et pharisaei mulierem in adulterio deprehensam et statuerunt eam in medio et dixerunt ei: «Magister, haec mulier modo (avv.) deprehensa est in adulterio. In lege autem Moyses mandavit nobis huiusmodi lapidare ; tu ergo quid dicis?». Hoc autem dicebant tentantes eum, ut possent accusare eum. Iesus autem inclinans se deorsum digito scribebat in terra. Cum autem perseverarent interrogantes eum, erexit se et dixit eis: «Qui vestrum sine peccato est, primus in illam lapidem mittat»; et iterum se inclinans scribebat in terra. Audientes autem unus post unum exibant, incipientes a senioribus, et remansit solus, et mulier in medio stans. Erigens autem se Iesus dixit ei: «Mulier, ubi sunt? Nemo te condemnavit?». Quae dixit: «Nemo, Domine». Dixit autem Iesus: «Nec ego te condemno; vade et iam amplius noli peccare ».
Giovanni
Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.
La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/32801[emi53rm] - [2019-03-29 12:45:38]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!