banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Spirito guerriero dei Germani
Pagina 241 Numero 356

 Nihil Germani neque publicae neque privatae rei nisi armati agunt, sed arma sumere non ante militarem aetatem mos est. Tum in ipso concilio, vel principum aliquis, vel pater, vel propinqui scuto frameaque iuvenem ornant: haec arma apud illos toga putantur, hic primus iuventae honos est; ante hoc iuvenes domus pars esse videntur, mox rei publicae. Cum ventum est in aciem, turpe est principi virtute vinci, turpe comitatui virtutem principis non adaequare. Iam vero infame in omnem vitam ac probrosum est superstitem quemquam principi suo ex acie recedere. Illum difendere, tueri, sua quoque fortia facta gloriae eius adsignare praecipuum sacramentum est. Si civitas, in qua orti sunt, longa pace et otio torpeat, plerique nobilium adulescentium petunt ultro eas nationes, quae tum bellum aliquod gerunt. Nec arare terram aut expectare annona tam facile persuaseris, quam vocare hostem et vulnera mereri.
Tacito


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/32799
[silvana] - [2014-08-28 16:38:41]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!