Una morte eroica

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Una morte eroica

 Cn. Lentulus, tribunus militum, cum praetervehens equo, sedentem in saxo cruore oppletum consulem vidisset, «L. Aemili – inquit, – quem unum insontem culpae cladis hodiernae dei respicĕre debent, cape hunc equum, dum et tibi virium aliquid superest, et comes ego te tollĕre possum ac protegĕre. Ne funestam hanc pugnam morte consulis fecĕris; etiam sine hoc lacrimarum satis luctusque est». Ad ea consul: «Tu quidem, Cn. Corneli, macte virtute esto ; sed cave ne absumas exiguum tempus evadendi e manibus hostium, frustra miserando. Abi, nuntia publice patribus urbem Romanam muniant ac priusquam victor hostis adveniat praesidiis firment; privatim Q. Fabio L. Aemilium praeceptorum eius memorem et vixisse et adhuc et mori. Me in hac strage militum meorum patěre exspirare, ne aut reus iterum e consulatu sim aut accusator collegae exsistam ut alieno crimine innocentiam meam protĕgam». Haec eos agentes prius turba fugientium civium, deinde hostes oppressērunt; consulem ignorantes quis esset obruērunt telis, Lentulum in tumultu abripuit equus.
da Livio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/32786

[emi53rm] - [2020-05-29 07:38:12]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile