Il perdono di Alessandro

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Il perdono di Alessandro

 Dum haec Amyntas agit, forte supervenērunt qui fratrem eius Polemonem, fugientem consecuti, vinctum reducebant. Iuvenis erat primo aetatis flore pubescens, quem desertum a comitibus et haesitantem inter revertendi fugiendique consilium, qui secuti erant, occupavērunt. Is tum flere coepit, et os suum converberare, maestus non suam vicem, sed propter ipsum periclitantium fratrum. Moveratque iam regem quoque, non contionem modo, sed unus erat implacabilis frater, qui terribili vultu intŭens eum: «Tum – ait – demens, lacrimare, debuĕras, cum equo calcaria subdĕres, fratrum desertor et desertorum comes. Miser, quo et unde fugiebas? Effecisti ut reus capitis accusatoris utĕrer verbis». Ille peccasse se, sed gravius in fratres quam in semetipsum fatebatur. Tum vero milites neque lacrimis neque adclamationibus temperavērunt. Una vox erat pari emissa consensu, ut insontibus et fortibus viris parcĕret. Amici quoque data misericordiae occasione consurgunt, flentesque regem deprecantur. Ille silentio facto: «Et ipse – inquit – Amyntan mea sententia fratresque eius absolvo. Eadem fide redite in gratiam mecum, qua ipse vobiscum revertor. Tu, Amynta, ignosce fratri tuo; erit hoc simpliciter etiam mihi reconciliati animi tui pignus».
da Curzio Rufo


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/32760

[emi53rm] - [2020-06-07 08:00:56]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile