La compassione non è un sentimento degno di un saggio


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
La compassione non è un sentimento degno di un saggio

 Quaerĭtur quid sit misericordia: plerique enim ut virtutem eam laudant et bonum hominem vocant misericordem. Haec tamen vitium animi est. Utraque, quae vitare debemus, circa severitatem circaque clementiam posita sunt: per speciem (= sotto il pretesto) enim severitatis in crudelitatem incidĭmus, per speciem clementiae in misericordiam. Ergo quemadmŏdum religio deos colit, superstitio viŏlat, ita clementiam mansuetudinemque omnes boni viri praestabunt, misericordiam autem vitabunt. Haec enim est pusilli animi: itaque familiarissima est anibus et muliercŭlis, quae lacrimis nocentissimorum moventur. Misericordia non causam (fortunae), sed fortunam spectat; clementia rationi accedit. Misericordia est aegritudo animi ob alienarum miseriarum speciem aut tristitia ex alienis malis contracta, quae accidĕre immerentibus credit. Aegritudo autem in sapientem virum non cadit; serena eius mens est. Nihil magis quam magnus animus hominem decet: non potest autem magnus esse idem ac (= e nello stesso tempo) maestus. Maeror contundit et abĭcit mentes; hoc sapienti ne in suis calamitatibus quidem accĭdet, sed omnem fortunae iram reverberabit et franget, eandem semper faciem servabit, placidam et inconcussam.
da Seneca


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/32753

[silvana] - [2015-07-08 16:16:05]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile