Una salvezza insperata

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Una salvezza insperata

 Graeci milites nuper in colonias a rege deducti circa Bactra, orta inter ipsos seditione, defecĕrant, non tam Alexandro infensi quam metu supplicii, et, arce occupata, barbaros quoque in societatem defectionis impulĕrant. Athenodorus erat princeps eorum, cui regis quoque nomen indĭtum erat. Huic Biton quidam nationis eiusdem, sed ob aemulationem infestus, comparavit insidias invitatumque ad epulas per Boxum quendam Bactrianum in convivio occīdit. Postero die contione advocata Biton ultro insidiatum esse sibi Athenodorum plerisque persuasĕrat; sed aliis suspecta (agg.) erat fraus Bitonis, et paulatim in plures coepit manare suspicio. Itaque Graeci arma capiunt occisuri Bitonem; sed principes eorum iram multitudinis mitigavērunt. Praeter spem suam Biton praesenti periculo ereptus, paulo post insidiatus est auctoribus salutis suae. Cuius dolo cognĭto, et ipsum comprehendērunt et Boxum. Ceterum Boxum protĭnus iis placuit interfĭci, Bitonem etiam per cruciatum necari. Iamque corpori tormenta admovebantur, cum Graeci – incertum ob quam causam – lymphatis similes ad arma discurrunt. Quorum fremitu exaudito, qui torquēre Bitonem iussi erant, eum omisērunt, verĭti ne id facĕre tumultuantium vociferatione prohiberentur. Ille pervēnit ad Graecos: miserabilis facies illīus viri, supplicio destinati, eorum animos repente mutavit dimittique eum iussērunt. Hoc modo Biton, poena bis liberatus, revertit in patriam.
da Curzio Rufo


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/32708

[emi53rm] - [2020-05-30 11:44:14]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile