Cicerone è pronto a morire per il bene dello Stato

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Cicerone è pronto a morire per il bene dello Stato

 Patres conscripti, consulĭte vobis, prospicĭte patriae, conservate vos, coniuges, liberos, fortunasque vestras, populi Romani nomen salutemque defendĭte; mihi parcĕre ac de me cogitare desinĭte. Nam primum debeo sperare omnes deos, qui huic urbi praesĭdent, mihi gratiam relaturos esse perinde ac mereor ; deinde, si quid mali mihi accidĕrit, aequo paratoque animo moriar. Nam neque turpis mors potest accidĕre forti viro, neque immatura consulari, neque misera sapienti. Nec tamen ego sum ille ferreus qui fratris carissimi atque amantissimi praesentis maerore non movear horumque omnium lacrimis, a quibus me circumsessum videtis. Neque meam mentem non domum saepe revŏcat exanimata uxor et filia abiecta metu et parvolus filius, quem mihi videtur amplecti res publica tamquam obsidem consulatus mei, neque ille gener qui exspectans huius exitum diei stat in conspectu meo. Moveor his rebus omnibus, sed in eam partem ut (= in una direzione che) salvi sint vobiscum omnes, etiam si me vis aliqua oppressĕrit, potius quam et illi et nos una rei publicae peste pereamus. Quare, patres conscripti, incumbĭte ad salutem rei publicae, circumspicĭte omnes procellas, quae impendent, nisi providetis.
da Cicerone


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/32701

[silvana] - [2014-08-29 18:26:33]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile