Conone

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Conone

 Conon, cum patriam obsideri audisset (= audivisset), non quaesivit, ubi ipse tuto vivĕret, sed unde praesidio posset esse civibus suis. Itaque contŭlit se ad Pharnabazum, satrapem Ioniae et Lydiae, eundemque generum regis et propinquum: apud quem ut multum gratiā (= influenza, prestigio) valēret, multo labōre multisque effecit periculis. Nam cum Lacedaemonii, Atheniensibus devictis, in societate non manērent, quam cum Artaxerxe fecĕrant, Agesilāumque bellatum misissent in Asiam, maxime impulsi a Tissapherne, qui cum Lacedaemoniis coiĕrat societatem, adversus hunc Pharnabazus habitus est imperator, re quidem vera exercitui praefuit Conon eiusque omnia arbitrio gesta sunt. Hic multum ducem summum Agesilāum impedivit saepeque eius consiliis obstitit. Qui (= cioè Agesilao) posteaquam domum a suis civibus revocatus est, quod Boeotii et Athenienses Lacedaemoniis bellum indixĕrant, Conon nihilo setius apud praefectos regis versabatur hisque omnibus magno erat usui.
da Cornelio Nepote


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/32700

[emi53rm] - [2019-07-28 09:15:13]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile