Storico e oratore

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Storico e oratore

 In omnibus rebus fuit singulari industria. Nam et agricola sollers et peritus iuris consultus et magnus imperator et probabilis (= onesto) orator et cupidissimus litterarum fuit. Quarum studium etsi senior arripuĕrat, tamen tantum progressum fecit, ut non facile reperiri possit neque de Graecis neque de Italicis rebus quod ei fuerit incognitum. Ab adulescentia confecit orationes. Senex historias scribĕre instituit. Earum sunt libri VII. Primus continet res gestas regum populi Romani: secundus et tertius, unde quaeque civitas Italica orta sit; ob quam rem omnes Origines videtur appellavisse. In quarto autem bellum Poenicum est primum, in quinto secundum. Atque haec omnia capitulatim dicta sunt. Reliquaque bella pari modo persecutus est usque ad praeturam Servii Galbae, qui diripuit Lusitanos; atque horum bellorum duces non nominavit, sed sine nominibus res notavit. In eisdem exposuit, quae in Italia Hispaniisque aut fiĕrent aut viderentur admiranda. In quibus multa industria et diligentia comparet, nulla doctrina. Huius de vita et moribus plura in eo libro persecuti sumus, quem separatim de eo fecimus rogatu T. Pomponii Attici. Quare studiosos Catonis ad illud volumen delegamus.
da Cornelio Nepote


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/32691

[silvana] - [2016-02-18 10:31:39]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile