Scipione pone termine alla seconda guerra punica


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Scipione pone termine alla seconda guerra punica

 Anno quarto decimo posteaquam in Italiam Hannĭbal venĕrat, Scipio, qui multa bene in Hispania egĕrat, consul est factus et in Africam missus. Cui viro divinum quiddam inesse existimabatur, adeo ut putaretur etiam cum numinibus habēre sermonem. Is in Africa contra Hannonem, ducem Afrorum, pugnat; exercitum eius interfĭcit. Secundo proelio castra capit cum quattuor milibus et quingentis militibus, IX milibus occīsis. Syphăcem, Numidiae regem, qui se Afris coniunxĕrat, capit et castra eius invadit. Syphax cum nobilissimis Numĭdis et infinitis spoliis Romam a Scipione mittĭtur. Qua re audita omnis fere Italia Hannibalem desĕrit. Ipse a Carthaginiensibus redire in Africam iubetur, quam Scipio vastabat. Infertur a Scipione Carthagini bellum. Proelium ab utroque duce instructum est. Scipio victor recēdit, paene ipso Hannibale capto, qui primum cum multis equitibus, deinde cum viginti, postremo cum quattuor evasit. Inventa sunt in castris Hannibalis argenti pondo viginta milia, auri octoginta, cetera supellectilis copiosa. Post id certamen pax cum Carthaginiensibus facta est. Scipio Romam rediit, ingenti gloria triumphavit atque Africanus appellatus est. Finem accepit secundum Punicum bellum post annum nonum decimum, quam coeperat.
da Eutropio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/32678

[silvana] - [2016-02-18 10:10:33]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile