Il bacio di Giuda


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Il bacio di Giuda
Pagina 152 Numero 220

 Iudas, unus de Duodecim, venit, et cum eo turba multa cum gladiis et fustibus, missi a principibus sacerdotum et senioribus populi. Qui autem tradidit eum, dedit illis signum loquens: «Quemcumque osculatus ero, ipse est ; tenete eum!». Et confestim accedens ad Iesum dixit: «Ave, Rabbi (= maestro)!» et osculatus est eum. Iesus autem dixit illi: «Amice, ad quod (= per questo) venisti!». Tunc accessērunt et manus iniecērunt in Iesum et tenuērunt eum. Et ecce unus ex his, qui erant cum Iesu, extendens manum exemit gladium suum et percutiens servum principis sacerdotum amputavit auriculam eius. Tunc ait illi Iesus: «Converte gladium tuum in locum suum. Omnes enim, qui accepĕrint gladium, gladio peribunt. An putas quia non possum rogare Patrem meum, et exhibebit mihi modo plus quam duodecim legiones angelorum? Quomŏdo ergo implebuntur Scripturae quia sic oportet fiĕri?». In illa hora dixit Iesus turbis: «Tamquam ad latronem existis ut me comprehenderent cum gladiis et fustibus? Cotidie sedebam docens in templo, et non me tenuistis». Hoc autem totum factum est ut implerentur scripturae Prophetarum. Tunc discipuli omnes, relicto eo, fugērunt.
da Matteo


Oggi hai visualizzato 11 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 4 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/32664

[silvana] - [2015-07-08 12:53:20]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile