La vita di Marco Tullio Cicerone


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
La vita di Marco Tullio Cicerone
Pagina 148 Numero 212

 Marcus Tullius Cicero, equestri genere, Arpini, quod est Volscorum oppidum, natus est. Adulescens eloquentiam et libertatem suam adversus Sullanos ostendit et Chrysogŏnum quemdam Sullae libertum acrĭter insectatus est, quod dictatoris potentia fretus in bona civium invadebat. Ex quo deinde verĭtus invidiam, Athenas Cicero petivit, ubi Antiochum philosophum studiose audivit. Inde eloquentiae gratiā Rhodum se contulit, ubi Molone, rhetore tum disertissimo, magistro usus est. Dicunt eum, cum Ciceronem dicentem audivisset, flevisse, quod praevidēret per hunc Graecos a Romanis ingenii et eloquentiae laude superatum iri. Romam reversus, quaestor in Sicilia fuit. Nullius vero quaestura aut gratior, aut clarior fuit: cum in magna annōnae difficultate ingentem frumenti vim inde Romam mittĕret, Siculos initio (avv.) offendit; postea vero ubi diligentiam, iustitiam et comitatem eius experti fuērunt (= sunt), Siculi maiores honores Ciceroni quaestori quam ulli unquam praetori detulērunt. Cum consul factus esset, coniurationem Lucii Sergii Catilinae repressit, sed paucos post annos reus factus est a Clodio tribuno et in exsilium profectus est; mox tamen maximo omnium studio Cicero in patriam revocatus est.
da Lhomond


Oggi hai visualizzato 5 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 10 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/32656

[silvana] - [2014-08-28 15:31:33]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile