I sette re di Roma


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
I sette re di Roma

 Primam aetatem populus Romanus habuit sub regibus septem, propter quandam fatorum voluntatem tam variis ingenio, ut (= come) rei publicae utilitas postulabat. Nam Romulus tam ardens fuit ut regnum occuparet, Numa autem tam religiosus ut ferox populus deorum metu mitigaretur. Tullus, militiae artĭfex, bellatoribus viris tam necessarius fuit ut acuĕret disciplina militari eorum virtutem. Ancus tam impĭger aedificator fuit ut pontem Sublicium in flumine Tiberi facĕret et coloniam Ostiam, ad ostium Tiberis positam, condĕret. Iam vero ornamenta et insignia Tarquinii Prisci quantam magistratibus addidērunt dignitatem! Servius Tullius primus omnium censum egit, qui etiam tum per orbem terrarum incognĭtus erat. Tarquinii Superbi importuna dominatio plurimum profuit: nam accĭdit ut populus iniuriis agitatus cupiditate libertatis incenderetur. Igitur Bruto Collatinoque ducibus regem destituit, eius bona diripuit, imperium in eosdem libertatis suae vindĭces transtulit, pro regibus consules appellatos.
da Floro


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/32653

[silly] - [2014-08-29 21:52:55]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile