banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Le età della storia di Roma
Pagina 145 Numero 206

 Si quis populum Romanum ut unum hominem considerabit totamque eius aetatem percensebit, quattuor gradus processusque eius inveniet. Prima aetas sub regibus fuit prope per annos quadringentos, quibus (annis) Romani circum urbem ipsam cum finitimis gentibus luctati sunt. Haec fuit populi Romani infantia. Sequens aetas, a Bruto Collatinoque consulibus ad Appium Claudium Quintum Fulvium consules, centum quinquaginta annos patet, quibus Italia a Romanis subacta est. Hoc tempus adulescentia dici potest. Deinceps ad Caesarem Augustum centum et quinquaginta anni praeterierunt, quibus totum orbem populus Romanus pacavit. Haec est robusta maturitas imperii. Inter Caesarem Augustum et saeculum nostrum anni fere ducenti interfuerunt, quibus inertia imperatorum res Romana quasi consenuit atque decoxit; tamen sub Traiano principe praeter spem omnium senectus imperii, quasi (= come se…) reddita iuventute, revirescit.
Floro


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/32649
[silly] - [2014-08-29 21:49:47]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!