Cesare marcia contro i Germani


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Cesare marcia contro i Germani

 Hoc facto proelio, Caesar neque iam sibi legatos audiendos neque condiciones accipiendas esse arbitrabatur ab iis, qui per dolum atque insidias, petita pace, ultro bellum intulissent; exspectare vero, dum hostium copiae augerentur equitatusque reverteretur, summae dementiae esse iudicabat et, cognĭta Gallorum infirmitate, quantum auctoritatis iam apud eos hostes uno proelio essent consecuti sentiebat. Quibus ad consilia capienda nihil spatii dandum esse existimabat. His constitutis rebus et consilio cum legatis et quaestore communicato, ne quem diem pugnae praetermittĕret, opportunissima res accĭdit; postridie eius diei mane, eādem et perfidia et simulatione usi, Germani frequentes, omnibus principibus maioribusque natu adhibitis, ad eum in castra venērunt, simul sui purgandi causā, quod proelium pridie commisissent, simul ut indutias fallendo impetrarent. Caesar, eos sibi traditos esse gavisus, illos retinendos putavit, ipse autem omnes copias castris eduxit equitatumque, quod recenti proelio perterrĭtum esse existimabat, agmen subsĕqui iussit.
da Cesare


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/32641

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile