La creazione del mondo

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
La creazione del mondo

 In principio creavit Deus caelum et terram. Terra autem erat inanis et vacua, et tenebrae erant super faciem abyssi : et spiritus Dei ferebatur super aquas. Dixitque Deus: «Fiat lux». Et facta est lux. Et vidit Deus lucem quod esset bona: et divisit lucem a tenebris. Appellavitque lucem "diem" et tenebras "noctem". Factumque est vespere et mane, dies unus. Dixit quoque Deus: «Fiat firmamentum in medio aquarum: et dividat aquas ab aquis». Et fecit Deus firmamentum, divisitque aquas, quae erant sub firmamento, ab his, quae erant super firmamentum. Et factum est ita. Vocavitque Deus firmamentum "caelum": et factum est vespere et mane, dies secundus. Dixit vero Deus: «Congregentur aquae, quae sub caelo sunt, in locum unum: et appareat arĭda (= l'asciutto)». Et factum est ita. Et vocavit Deus aridam (= l'asciutto) "terram", congregationesque aquarum appellavit "maria". Et vidit Deus quod esset bonum. Et ait: «Germinet terra herbam virentem et facientem semen, et arbores pomiferas facientes fructus iuxta (= secondo) genera sua». Et factum est ita. Et protulit terra herbam virentem, et facientem semen iuxta genus suum, et arbores facientes fructus, habentes unaquaeque sementem secundum speciem suam. Et vidit Deus quod esset bonum. Et factum est vespere et mane, dies tertius.
da Bibbia


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/32626

[darkshines] - [2014-08-10 11:58:42]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile