banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
La vera amicizia
Pagina 126 Numero 174

 Omnia praeclara sunt rara, nec quicquam difficilius quam reperire quod sit ex omni parte in suo genere perfectum. Sed plerique neque in rebus humanis quicquam bonum cognoscunt, nisi quod fructuosum sit, et amicos, tamquam pecudes, eos potissimum diligunt ex quibus sperant se maximum fructum esse capturos. Ita pulcherrima illa amicitia carent per se et propter se expetita, nec ipsi sibi exemplo sunt, et qualis et quanta sit haec vis amicitiae. Ipse enim se quisque diligit, non ut aliquam a se ipse mercedem caritatis suae exigat, sed quod per se sibi quisque carus est. Nisi idem in amicitiam transferetur, verus amicus numquam reperietur; est enim is, qui est tamquam alter idem.
Cicerone


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/32618
[silvana] - [2014-08-29 12:03:32]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!