Non tutti gli schiavi sono infedeli!


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Non tutti gli schiavi sono infedeli!
Pagina 122 Numero 167

 Multa beneficiorum exempla servi praebuērunt, et dissimilia, et quaedam inter se contraria. Dedit aliquis domino suo vitam, dedit mortem, servavit dominum periturum; et, si hoc parum est, pereundo (= morendo, con la morte) servavit; alius mortem domini adiuvit, alius decepit. Cum Grumentum obsideretur et iam res ad summam desperationem esset, duo servi ad hostem transfugērunt. Deinde, urbe capta, per nota itinĕra ad domum in qua serviĕrant procucurrērunt et dominam suam ante se egērunt. Militibus quaerentibus quaenam esset et quo duceretur, respondērunt dominam suam et quidem crudelissimam ad supplicium ab ipsis duci. Summa cura eam extra mura celavērunt, donec hostilis ira consideret; deinde se ipsi dominae dedērunt. Utrumque manumisit: nam in tanta confusione captae civitatis, cum sibi quisque consulĕret, omnes a se fugĕrant praeter duos servos. C. Vettius, praetor Marsorum vinculis ducebatur ad Romanum imperatorem. Servus eius gladium militi ipsi, a quo trahebatur, eduxit, et primum dominum occīdit: deinde exclamans: «Tempus est me manumittĕre, iam dominum manumisi», se uno ictu transiecit.
da Seneca


Oggi hai visualizzato 7 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 8 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/32611

[silvana] - [2014-08-13 21:55:29]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile