Gesù davanti a Pilato


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Gesù davanti a Pilato
Pagina 120 Numero 165

 Iesus autem stetit ante praesidem (= governatore); et interrogavit eum praeses, dicens: «Tune es Rex Iudaeorum?». Dixit autem Iesus: «Tu dicis». Et cum accusaretur a principibus sacerdotum et senioribus, non respondit. Tunc dicit illi Pilatus: «Non audis quanta adversum te dicant testimonia?». Et non respondit ei ad ullum verbum, ita ut miraretur praeses vehementer. Per diem autem sollemnem consuevĕrat praeses dimittere unum ex iis qui in custodiam traditi erant, consentiente populo. Tunc in carcere erat captivus insignis, qui dicebatur Barabbas. Congregata ergo Iudaeorum turba, dixit Pilatus: «Quem vultis (ut) dimittam vobis: Barabbam an Iesum, qui dicĭtur Christus?». Sciebat enim eos ob invidiam eum tradidisse. Principes autem sacerdotum et seniores persuasērunt populis ut petĕrent Barabbam, Iesum vero perdĕrent. Respondens autem praeses ait (= disse) illis: «Quem vultis vobis de duobus dimittam?». At illi dixērunt: «Barabbam!». Dicit illis Pilatus: «Quid igĭtur faciam de Iesu, qui dicĭtur Christus?». Dicunt omnes: «Crucifigatur!». Dixit autem: «Quid enim mali fecit?». At illi magis clamabant dicentes: «Crucifigatur!». Pilatus, accepta aqua, lavit manus coram populo, dicens: «Innocens ego sum a sanguine hoc; vos viderĭtis !».
da Matteo


Oggi hai visualizzato 2 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 13 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/32609

[silvana] - [2014-08-10 12:01:06]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile