Le vicende dei figli di Agenore


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Le vicende dei figli di Agenore

 Europa, Argiopes et Agenoris filia, Sidonia erat. Hanc Iuppĭter in taurum conversus a Sidone Cretam transportavit et ex ea procreavit Minoem, Sarpedonem, Rhadamanthum. Huius pater Agenor suos filios misit, ut sororem reducĕrent aut ipsi in suum conspectum non redirent. Phoenix in Africam pervenit, ibīque remansit; inde Afri Poeni appellati sunt. Cilix suo nomine Ciliciae nomen indidit. Cadmus cum erraret, Delphos devenit; ibi responsum accepit, ut a pastoribus bovem emĕret, qui lunae signum in latere haberet, eumque ante se agĕret; ubi decubuisset, ibi fatum erat eum oppidum condĕre et ibi regnare. Cadmus, sorte audita, cum imperata perfecisset et aquam quaerĕret, ad fontem Castalium venit, quem draco, Martis filius, custodiebat. Qui cum socios Cadmi interfecisset, a Cadmo lapide interfectus est, dentesque eius, Minerva monstrante, sparsit et aravit, unde Spartoe enati sunt. Qui inter se pugnarunt (= pugnavērunt). Ex quibus quinque superfuērunt, id est Chthonius, Udaeus, Hyperenor, Pelorus et Echion. Ex bove autem, quem Cadmus secum tulĕrat, Boeotia appellata est.
da Igino


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/32598

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile